- BILITIONUM
- BILITIONUMoppid. Insubriae ad Ticinum, Ital.Bellinzona, olim magni nominis. Fuit sub Comitibus propriis, primo, dein horum familiâ exstinctâ, Comitibus Monsaxiis subesse coepit: quibus propterea cum Ducibus Mediolanensibus contentio, sed hi fortiores illos oppidô exuerunt. Proin cum hoc denuo per insidias Comes cepisset. circa A. C. 1421. tribus Pagis, Uriis, suitiis, et Undervaldiis illud vendidit. Verum et hi iisdem artibus, quibus Comes usus fuerat, a Duce eo privati gravia bella recuperandi eius ergo gessêre. Hinc enim cruentô praeliô, die ult. Iun. A. C. 1422. Helvetii victores, a Lucernatibus et Tugiis adiuti: cum nihilominus oppidum capere non possent, Tigurinis quoque ac Glaronensibus im ploratis, denuo Alpes tranfierunt, Ducis ditione longe lateque vastatâ, A. C. 1425. Postea, accessione Bernensium animosiores, iterum fortunam experti, A. C. 1426. rursus frustra fuêre. Donec inter Sfortias et Gallos fervente bellô, cives, ut sibi consulerent, Uriis sese dedidêre, A. C. 1500. Gallis, qui Insubriâ potiti, saepius oppidum, sed incassum, repetentibus. Ab inundatione ingens illi periculum, A. C. 1515. Caput est ditionis, divisae in praefecturas tres, bilitionum, vallem Palensam et Rivieram, quibus a singulis trium praefatorum Pagorum praefecti per vices contingunt. Stumpf. l. 9. c. 6. 7. 8. Diversorum Auctor. Res publ. Helvet. Hîc Valentinianus III. sepultus, ut quidam volunt. Vide et Breuni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.